

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 16: Versus 25
Haec in proverbiis.Quae hucusque dixi quasi in proverbiis (quae solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis.Animalisautem qui non percipit quae sunt Spiritus Dei[I Joan. 1.]. Quaecunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia.Sed venit hora.Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiae intelligatis, et tunc,In nomine meo petite.Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit:Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem.